- FONS Elisaei
- FONS Elisaeiscaturiens e pede montis Quarentanae, fluvium generat uberrimum ac saluberrimum: Prope hunc fontem arbores crescunt prunorum instar, spinosae tamen, in quibus flores nascuntur, quos rosas Hiericuntinas vulgus appellat, mirandi effectus.Nocte enim natalitiâ nostri Salvatoris paulatim hiant, atqueve inde se recludunt, licet siccae sint et aridae, in testimonium virginei partus. Saligniac. l. 10. c. 6. Est in tribu Beniamin.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.